- INCUS
- INCUSCinyrae inventum. Plin. l. 7. c. 56. Invenit Cmyra --- et metalla aeris --- in ins. Cypro: Item forcipem, marculum, veciem, incudem. Quae, cum cudendo proprie ferro destinata sit, adamantibus etiam deprehendendis inservire, tradit Idem l. 37. c. 4. Incudibus hi (adamantes) deprehenduntur, ita respuentes ictum ut ferrum utrinque dissultet, incudesque etiam ipsi dissiliant. Quippe duritia inenarrabilis est etc. Sed fabulosum hoc esle, et in scobem malleolo redigi facillimeque confringi hanc gemmam, idem alibi docet, vide Dalechamp. ad l. At robori ostentando, Incudem, pectori superpositam, aliis tundentibus, constanter fert Firmus, apud Vopisc. quum ipsereclinus ac resupinus et curvatus in manus penderet potius, quam iaceret. Quod genus θαυματοποιΐας hodiernis hominibus non est ignotum. Fuisle enim suo tempore Parisiis hominem, qui non incudem, sed saxum septingentorum pondo, et eo gravius, pectori superpositum, aliis tundentibus simili ter, in manus pendens, perferret, notat Casaub. adl. Vide Thuan. Hist. ubi de cerimoniis, quibus Imp. Turcici filii octennis Circumcisio celebrata etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.